Pizolo 0883
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
11
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
O Gabriele Barbo νοικιάζει στον Andromo de Bandi τις κατοικίες του στον Χάνδακα, όπου κατοικεί ο Tommasino Lion, για τα επόμενα δυο χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Νοέμβριο. Ως ενοίκιο καταβλήθηκε το ποσό των 66 υπερπύρων.
Text
Die XI intrante. Manifestum facio ego Gabriel Barbo habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Andromo de Bandi habitatori Candide omnes illas meas domus positas hic in civitate Candide in quibus nunc habitat Thomasinus Lion, sicut ipsas habet et tenet ad presens a kallendis mensis novembris proximi in antea usque ad duos annos proximos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, in eis habitandi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domus debeo tibi ad omnes meas expensas inculmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit et inculmine tenere et conservare. Et pro affictu ipsarum domorum tocius suprascripti termini secundum pactum nostrum michi dedisti et persolvisti yperpera LXVI de quibus te securum reddo in perpetuum et quietum. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Leonardus Qualioto, Michael Maçamurdi et Andreas Simeon.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
17r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
90
number
883
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)