Pizolo 0900
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
18
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Η Marchesina, χήρα του Giovanni de Litore και μοναδική εκτελέστρια της διαθήκης του, νοικιάζει στον χτίστη Κώστα Pisani έκταση γης, ένα αμπέλι και δυο κατοικίες στους Κουνάβους για τα επόμενα 3 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Ιανουάριο.Το ετήσιο ενοίκιο για την έκταση γης ορίζεται στα 30 μουζούρια σιτάρι και στα 10 μουζούρια κριθάρι. Για την ενοικίαση των κατοικιών θα καταβάλει κάθε χρόνο 30 grossi και για το αμπέλι το μισό της παραγωγής σε μούστο και καρπό.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Markesina relicta et sola commissaria Iohannis de Litore habitatrix Candide quia cum meis successoribus do, concedo atque afficto tibi Coste Pissano murario habitatori in casali Taviane et tuis heredibus totam illam terram laboratoriam de le Conave de iure unius serventarie de le Conave, que fuit ipsius Iohannis viri mei et illam peciam vinee dicte serventarie dicti loci et II domus de illis quas fecit dictus vir meus in dicto loco. Quas terram, vineam et domos tibi do, concedo et afficto a medietate mensis ianuari proxime venturi in antea usque ad annos III prius venturos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domos debeo tibi ad meas expensas in culmine tenere et conservare. Et dictam vineam debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, cerpire, çapare, scafiçare et ponere omni anno catavolatas CL si inveneris eas ad ponendum. Et si non possueris eas in aliquo anno, debes eas ponere in sequenti et eam inculmine tenere et conservare cum suis trafis et fosatis. Et pro affictu ipsius terre debeo tibi dare omni anno tempore mensionis super areis mensuras boni frumenti cretensi XXX et ordei X cum mensuris communis, sub pena dupli pro quolibet termino. Sciendum est quod debes hoc anno facere tuas calurgias et debes facere III mensiones et pro affictu ipsarum domorum debes michi dare omni anno grossos XXX, sub pena dupli pro quolibet termino. Et pro affictu ipsus vinee debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterio totam et integram medietatem tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientem, alia medietate tibi retenta, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes michi dictam terras, domos et vineam inculmine refutare. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat fìrmitate. Testes suprascripti. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
18v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
96-97
number
900
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)