Pizolo 0910
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
18
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Domenico Lambardo και ο Giovanni Mudacio νοικιάζουν στον χρυσοχόο Giovanni Dragonese έκταση γης στον βούργο του Χάνδακα με κατοικία, την οποία έχει ήδη κατασκευάσει ο Giovanni, για όσο χρόνο την έχουν νοικιάσει και οι ίδιοι από το δημόσιο. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 13 grossi και θα καταβάλλεται σε δυο δόσεις.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Dominicus Lambardo de Lo Bagno habitator in burgo Candide et Iohannes Mudacio habitator Candide quia cum nostris heredibus damus, concedimus atque affictamus tibi Iohanni Dragonese aurifici habitatori in Candida et tuis heredibus tantum de terra nostre partis illius terre posite in dicto burgo, in qua olim fuit vinea Iohanni de La Porta que est passus XIII super quam habes domum facta, a primo die huius presentis mensis in antea usque per totum tempus per quod ipsam terram habere et tenere debemus a communi et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur nobis a communi cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debes omnibus tuis expensis in culmine tenere et conservare. Et pro affictu ipsius debes nobis dare omni anno grossos XIII silicet medietatem in principio cuiuslibet anni et aliam medietatem in medietate cuiuslibet anni, sub pena dupli pro quolibet termino. Sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes Andreas Simeon et Hemanuel Venetando. Complere et dare. Et e converso fieri debet suprascriptis Dominico et Iohanni Mudacio. Dedi Iohanni Drangonese suam. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
19r
Source (published)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
page
101
number
901
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)