Pizolo 0920
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Ο καταλανός Pietro Cornas, κάτοικος Βαρκελώνης, πουλά στον επίσης καταλανό και κάτοικο Βαρκελώνης, Pietro Baia μια ελληνίδα σκλάβα με το όνομα Καλή, την οποία είχε αγοράσει από την Τουρκία, έναντι 12 υπερπύρων.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Petrus Cornas catelanus civis et habitator Barcellone quia cum meis heredibus do, vendo et in perpetuum transacto Petro Baia catellano eiusdem civitatis civi et habitatori unam meam sclavam Grecam de partibus Romanie, quam ego comparavi in Turchia, nomine Cali, amodo videlicet in antea cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, vendendi, dandi, donandi, dominandi, alienandi, transactandi, franchandi, pro anima tua iudicandi et in perpetuum possidendi et omnes alias tuas utilitates in ea et de ea faciendi sicut de re tua propria, nemine tibi contradicente. Tu vero pro precio et solucione ipsius secundum pactum inter nos habitum michi dedisti et persolvisti yperpera XII de quibus te securum reddo in perpetuum et cetera. Sub pena auri libras V et in sua permaneat firmitate. Testes Marinus Flabani et Andreas Lambardo. Complere et dare. Gracia Granela et Nicolaus de Firmo. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
20r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
106
number
920
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)