Pizolo 0963
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
27
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Συμφωνία
CONTENT
Summary
Ο Domenico Lambardo βεβαιώνει τον Giovanni Mudacio ότι έχουν μοιράσει τα αμπέλια και τα 8 σπίτια στο χωριό Ασώματος που έχουν νοικιάσει από το δημόσιο. Επιπλέον, αναγνωρίζεται στον καθένα η δυνατότητα να χτίσει όσα σπίτια θελήσει στο χωριό για δική του χρήση και να μπορεί να κατασκευάσει είτε ένα πύργο ή ένα κάστρο για τη δική του και τη γενικότερη προστασία του χωριού.
Text
Die V exeunte. Manifestum facio ego Dominicus Lambardo de Lo Bagno habitator in burgo Candide tibi Iohanni Mudacio habitatori Candide quia in Dei et Christi nomine feci infrascriptam divisionem tecum de vineis et fìtheis et de VIII domibus nostri casali nomine Asemati quod habemus ad affictum a communi. Hec est pars tua vinearum et fithearum que tibi venit vinee et fithee que suprascripte sunt sicut hodie habes et tenes et possides ad presens et pars mea est illa vinearum et fithearum que venit in me sicut hodie habeo, teneo et possideo. Hec est pars domorum que venit in te silicet duo ab uno capite et duo ab alio. Et pars que venit in me sunt quatuor domus de medio, de qua parte tua habes plenariam potestatem faciendam totam tuam volontatem et utilitatem sicut de re sua propria, nemine tibi contradicente. Item quilibet nostrum habeat libertatem laborandi et faciendi omnes domos quas voluerit in dicto casali sicut sibi bonum videbitur ad suam utilitatem propriam. Item vero si alicui nostrum videbitur facere aliquam turim vel castrum pro securitate sui et alteri, non videbitur quod ille qui voluerit dictam turim vel castrum facere possit ipsam turim et castrum facere in quo loco quod sibi bonum videbitur super totam terram dicti casalis sicut sibi bonum videbitur ad suam utilitatem non contradicente sibi alia parte. Sub pena yperperorum D et in sua permaneat firmitate. Testes Iohannes Saclichi, Antonius Contarino et Andreas Simeon. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
22r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
124-125
number
963
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)