Pizolo 0986
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση μαθητείας
CONTENT
Summary
Ο Michele, γιος του ξυλουργού μύλων Guglielmo, συμβάλλεται με τον χτίστη Michele Muscolo, ώστε ο τελευταίος να του μάθει την τέχνη του μέσα στα επόμενα 3 χρόνια. Μετά το τέλος αυτού του χρονικού διαστήματος, ο Muscolo θα εξασφαλίσει στον μαθητή του τα απαραίτητα εργαλεία για την άσκηση της τέχνης του.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Michael filius quondam Guillelmi scarpentarii molendinorum habitator in casali Rusie Chorie quia in Dei et Christi nomine affirmo me tecum Michaeli Musculi murario habitatore Candide ad stantum et laborandum de arte tua sicut michi impossueris laborare et facere amodo usque ad annos III prius venturos, tali quidem modo et ordine quod debeo tecum et sine te intus et extra laborare de arte tua sicut michi iusseris laborare ad meas expensas, excepto quando habebimus expensas ad non laborare, non recedendo a te neque a tuis serviciis tue artis usque ad complementum dicti termini te invicto. Et si recessero liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie me capere et ad servicia tue artis me redducere et me verborum et verberum districte corigere et tanto quanto a te vel tuis servitiis foris stetero te invicto tantum post complementum dicti termini tibi in duplo servire tenear. Tu vero teneris me docere artem tuam secundum tuum scire et posse. Et de toto lucro quod inde Dominus michi dederit de dicta arte usque ad complementum dicti termini medietas debet esse tua et alia medietas mea. Et completo suprascripto termino debes michi dare de arnesiis dicte artis cum quibus possim laborare secundum ussum artis et cetera. Sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes Franciscus Grimaldi et Marinus Gisi. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
25r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
136
number
986
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)