Pizolo 0988
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
4
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giacomo da Grado νοικιάζει στον Miro Sclavo έκταση γης στον βούργο του Χάνδακα για όσο διάστημα την έχει νοικιάσει και ο ίδιος από το κράτος με την υποχρέωση να χτίσει μια κατοικία μέχρι τον επόμενο Μάιο. Το ετήσιο ενοίκιο για την έκταση γης ορίζεται στα 12 grossi.
Text
Die quarto intrante. Manifestum facio ego Iacobus de Grado habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Miro Sclavo habitatori in molendino de La Placha et tuis heredibus unam peciam terre de iure mee partis illius terre posite hic in burgo Candide ubi erat vinea Iohannis de La Porta quam habeo ad affictum a communi Crete. Que pecia terre habet pro qualibet facie passus III amodo videlicet in antea usque per totum tempus pro quod ipsam terram a communi Crete habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a communi cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris domum super ipsam terram hedificare amodo usque per totum mensem maii proxime venturum. Quam domum debes tuis expensis usque ad complementum dicti termini inculmine tenere et conservare. Et pro affictu ipsius terre debes michi dare omni anno grossos XII salvos in terra, sub pena dupli pro quolibet termino. Sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes Palicari et Andreas Simeon. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
25r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
137
number
988
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)