Pizolo 1016
IDENTITY
Year
1304
Month
Νοέμβριος
Day
16
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Προπώληση
CONTENT
Summary
Ο Andrea Sclavo έλαβε από τον εβραίο Δαυίδ, γιο του ποτέ Helingiagο Rodedi, 18 υπέρπυρα για να του παραδώσει 118 μουζούρια σιτάρι μέχρι τον ερχόμενο Αύγουστο.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Andreas Sclavo habitator in casali Veidha quia recepi a te Davit iudeo filio quondam Helingiaghi Rodhedhi iudei habitatore Candide yperpera XVIII pro quibus tibi dare debeo per totum mensem augusti proximum debeo tibi dare mensuras boni et neti frumenti novi cretensis CXVIII conductas ad domum tuam meis expensis salvas in terra. Set pro maiore securitate tui pro eo quod nullum fideiussorem a me habes, tu tenes una manifestacionis cartam testatam et roboratam manu infrascripti notarii factam anno ab incarnacione domini nostri Ihesu Christi millesimo trecentesimo tercio, mense novembris, die decimo intrante, indicione secunda, Candide insula Crete, quam ego et Michael Gligoropulo cognatus meus tibi fieri fecimus de yperperis XV pro quibus tibi dare debebamus mensuras frumenti cretensis C et cetera ut in ea legitur, ita quod si dictas CXVIII mensuras frumenti tibi non persolvero in termino suprascripto quod libertatem eas utendi ius tuum cum quacumque de hiis duabus cartis volueris. Hec autem et cetera. Testes Franciscus Grimaldi et Petrus Floramontis. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
27r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
148-149
number
1016
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Προπώληση προϊόντος
Date
1303-11-10
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)