Summary
Ο κουρέας Laudesio βεβαιώνει τον Nicola Gorio, εκτελεστή της διαθήκης της Maria, συζύγου του ποτέ Simonetto Gaudioso, ότι έλαβε όσα κληροδοτούσε με την διαθήκη της στην κόρη του, Franscesca. Πρόκειται για 40 υπέρπυρα, ένα κρεβάτι, μια ζώνη αργυρή και μια δερμάτινη με πέρλες. Επιπλέον ο Andrea Lupino εγγυάται στον Nicola Gorio για τον Laudesio.
Text
Die eodem. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Laudesius barbitonsor habitator in castro Rethimi cum meis heredibus tibi Nicolao Gorio habitatori Candide comissarium quondam Marie uxoris quondam Simoneti Gaudioso calegarii et tuis successoribus de tota illa dimissoria magna vel parva quam suprascripta Maria ad obitum suum per sui testamenti cartam dimissit Francisce filie mee nepti quondam suprascripti viri sui pro suo maritare, quam desponsavit Stephanus Sclavus habitator Rethimi. Que dimissoria fuit desuper toto in denariis yperpera XL, lectum I de pena, centuram I argenteam et çoia I de pirlis. De quibus yperperis XL michi dedisti yperpera XXX in denariis et alios yperpera X dicis te amisse tempore terremotus. Nunc autem quia tu me de suprascripta dimissoria ut superius dictum est me bene et perfecte appacasti et deliberasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo in perpetuum et cetera. Insuper autem promittens promitto tibi quod si aliquod dapnum tibi per legem et iudicium clarefactum acciderit de predicta dimissoria pro eo quod suprascripta filia mea non est presens ad predictam securitatem faciendam quia est in Rethimo ubi nullus notarius latinus est, quod totum ipsum dapnum tibi cum passus fueris emendare et solvere debeo et satisfacere omni occasione remotta. Ad hec autem insuper manifestum facio ego Andreas Lupino filius quondam Marci Lupini habitator Candide tibi suprascripto Nicolao Gorio quod si suprascriptus Laudesius quem tibi pleço de predictis tibi ut predictum est non observaverit omnia suprascripta, ex tunc teneor ego omnia suprascripta ut superius dictum est tibi integre observare et observare facere omni occasione remotta. Et quandocumque tibi fieri faciemus plenam securitatem de predictis a predicta Francisca, tunc hec securitatis et manifestacionis carta nullius valencie et vigoris existat. Hec autem et cetera. Ad tenendum te ad quem nostrum volueris, Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Adam de Grado, Franciscus Grimaldi et Andreas Simeon. Complere et dare.
Solvit.