Summary
O Donato Bonsignor και ο Angelo Semitecolo έλαβαν από τον Pietro Burgondiono 300 υπέρπυρα, με τα οποία ο Donato θα αγοράσει κρασί μέχρι τον ερχόμενο Αύγουστο. Ο Angelo ανέλαβε να διαθέσει την αποθήκη του, στην οποία Donato θα πωλεί το κρασί. Διευθετούνται τα πιθανά έξοδα και η κατανομή του κέρδους.
Text
Die VII intrante. Manifestum facimus nos Donatus Bonsignor, Angelus Simiteculo dictus Colona ambo habitatores Candide quia recepi a te Petro Burgondiono habitatore in eadem Candida yperpera CCC cum quibus et eorum prode ego suprascriptus Donatus Bonsignor negociari debet hic in Candida ad comparandum vinum sicut michi bonum videbitur amodo usque per totum mensem augusti proxime venturum. Quod vinum debet poni in tua canipa quam habes in burgo Candide. Quod vinum ego suprascriptus Donatus debeo vendi facere sicut michi bonum videbitur, faciendo tibi racionem de qualibet emptione, quam fecerit de aliquo vino et de vendicione ipsius vini et tunc vel antea suprascriptus Donatus debet tibi dare tuum capitale cum medietate tocius lucri quod inde sibi Dominus dederit, alia medietate michi retenta, non faciendo aliquas expensas super ipso tuo habere in victu et vestitu. Tamen tuum habere debet esse in tuo periculo clarefacto ignis et latronum. Item sciendum est quod tu debes ponere dictam canipam sine aliquo affictu usque ad dictum terminum et ego suprascriptus Donatus debeo ponere meam personam et tabernarium qui vendat ipsum vinum sine aliqua solucione. Omnes alie axpensse pro comparando et vendendo dictum vinum debet fieri de communi consorcio inter nos. Item vero si alique expensse fuerint oportune fieri in dicta canipa usque yperpera V et inde infra debent ipse expensse fieri de ipsa nostra societate. Ad tenendum te ad quem nostrum volueris in toto vel in parte. Hec autem et cetera. Testes Andreas Simeon et Franciscus de Belamor. Complere et dare.
Non.