Pizolo 1160
IDENTITY
Year
1305
Month
Ιανουάριος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Pietro da Vigonza απελευθερώνει την σκλάβα του Κεράννα από την Σαντορίνη.
Text
Die primo. Manifestum facio ego Petrus de Vigonça filius quondam Iacobi de Vigonça habitator Candide tibi Kierane de Romania, de loco nomine Sancta Herini, sclave mee et tuis successoribus ac notum volo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro meorum et parentum meorum remissione pecaminum, considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te liberam atque francham cum tuis heredibus in perpetuum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea libera stes, habites et ambules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te subiectionis vinculo subiugare. Qua propter defensioni sancte matris ecclesie te commendo. Quicquid autem tuo labore acquisisti vel amodo acquires in tua et tuorum heredum utilitate et potestate permaneat. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Raphael Iuliano et Benedictus Traversano et Andreas Simeon. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
37r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
210
number
1160
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)