Pizolo 1165
IDENTITY
Year
1305
Month
Ιανουάριος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Nicola Venier απελευθερώνει τον σκλάβο του Βασίλη από την Κω με την υποχρέωση να μένει στο χωριό του, τους Ατσιπάδες.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Nicolaus Venerio habitator Candide tibi Vaxili de Lango sclavo meo ac tuis heredibus ac notum volo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro meorum remissione pecaminum, considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te cum tuis heredibus, qui nati sunt vel nascituri erunt, liberum et francum in perpetuum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea liber stes, ambules et habites iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te ampplius subiecionis vinculo subiugare. Qua propter defensioni sancte matris ecclesie te commendo. Tu vero teneris stare et habitare in meo casali Açupadhe donec vixero et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Iohannes de Porto et Nicolaus Trivisano et Andreas Simeon. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
37r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
212
number
1165
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)