Summary
Ο Rugerio Ruzier νοικιάζει στον Marco Firmo έκταση γης και αμπέλι στο χωριό Μαραθίτης από το μερίδιό του, το οποίο έχει νοικιάσει και ο ίδιος από το δημόσιο. Το ετήσιο ενοίκιο για την έκταση γης ορίζεται στα 80 μουζούρια σιτάρι και για το αμπέλι στα 3/5 της παραγωγής σε μούστο, καρπό και κρασί.
Text
Die VIII exeunte. Manifestum facio ego Rogerius de Rugerio habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Marco Firmo habitatori in casali Maradhiti et tuis heredibus totam terram mee partis casalis Maradhiti et illam peciam vinee dicte mee partis ipsius loci quam tu et Costa Vido habetis et tenetis a die quo compleverit terminus Coste Vido, quo ipse Costa Vido dictam terram et vineam habere et tenere debet in antea usque per totum tempus per quod ipsam meam partem ipsius casalis a communi Cretensi habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a communi, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, nemini sine mea licencia affictandi, set omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum tocius suprascripti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris et debes dictam vineam omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, cerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare et eam lachiçare secundum usum ipsius loci et inculmine tenere et conservare. Et pro affictu suprascripte terre debes michi dare omni anno tempore mensionis super areis mensuras boni frumenti cretensis LXXX, sub pena dupli pro quolibet termino. Et pro affictu ipsius vinee debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterio de omnibus quinque partibus tocius musti et fructus et vinum ex dicta vinea provenientibus tres partes, aliis duabus partibus tibi retentis, sub pena dupli pro quolibet termino. Item sciendum est quod illud sogherum quod est in dicta mea parte ipsius terre si videbitur tibi et michi eum implantare licitum est nobis eum implantare, solvendo tu michi de suprascripto affictu tantum minus per racionem quantum fuerit extimata tua medietas ipsius sogheri. Sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Raphael Iulianus et Hemanuel Dandulo. Complere et dare.
Solvit.