Pizolo 1194
IDENTITY
Year
1305
Month
Ιανουάριος
Day
29
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Αιρετοκρισία
CONTENT
Summary
Ο Paolo Correr και ο Bertolino Pasqua ορίζουν τους Giovanni Caliva και Giacomo Corserio ως κριτές για να επιλύσουν τις διαφωνίες τους μέσα στις επόμενες 15 ημέρες και δεσμεύονται να αποδεχτούν την απόφασή τους.
Text
Die tercio exeunte. Manifestum facimus nos Paulus Corario et Bertolinus Paqua ambo abitatores Candide vobis Iohanni Caliva et Iacobo Corserius habitatoribus in eadem Candida quod compromittimus nos in vobis tamquam in iudes arbitratores et amicapiles compossitores de omnibus questionibus et contraversis que sunt inter nos vel esse possunt de racione cursi tali quidem modo quod illud quod simul duxeritis ordinandum, sententiandum, difiniendum et determinandum amodo usque ad dies XV proximos in toto et in partum ratum et firmum habebimus et tenebimus et inviolabiliter observabimus et non contrafaciemus aliqua racione vel causa. Item si vos non poteritis concordare, quod possitis elligere unum alium quem volueritis, qui simul vobiscum esse debeat ad audiendum et diffiniendum dictas questiones inter nos et illud quod per vos tres vel per maiorem partem vestrum dictum et sententiatum et determinatum fuerit, ratum et firmum habebimus et tenebimus et non contraveniemus modo aliquo vel ingenio. Et si aliquis nostrum non obedire voluerit sententie vel sententiis quas vos vel maior pars vestrum dixeritis faciendam et determinandam quod ille qui observare voluerit cadat in pena yperperorum CC. Que pena esse debeat communis Crete et pena soluta vel non sentenciam illam vel illas quas duxeritis faciendam et determinandam vel maior pars vestrum in sua permaneat firmitate. Testes Marcus Corrarius et magister Nicola Astor. Complere et dare. Et Ρ de Ruçerio. Item libertatem habeatis nos citandi coram vobis sicut vobis bonum videbitur et facere nobis penam et penas talem et qualem volueritis pro comparendo coram vobis et illam penam vel penas a nobis exigere et illa pena vel penas esse debeat vestra. Et in vestra utilitate conservare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
39r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
224-225
number
1194
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)