Pizolo 1211
IDENTITY
Year
1305
Month
Φεβρουάριος
Day
5-6
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Albano Bauduino απελευθερώνει την σκλάβα του Benevenuta Sa…colo.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Albanus Bauduinus habitator Candide tibi Benvenute Sa ... colo sclave mee ac notum volo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro mea remissione pecaminum, considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te liberam et francha in perpetuum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea libera stes, habites et ambules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te ampplius subiecionis vinculo subiugare. Quapropter defensione sancte matris ecclesie te commendo quicquid autem tuo labore acquisisti vel amodo acquires in tua et tuorum heredum utilitate et potestate permaneat. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Iohannes Lambardo et Andreas Simeon. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
40v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
232
number
1211
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)