Pizolo 1213
IDENTITY
Year
1305
Month
Φεβρουάριος
Day
7
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση μαθητείας
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Sclavo παραδίδει ως μαθητευόμενο, στον υποδηματοποιό Γεώργιο Ανδριανοπολίτη, τον γιο του, Γεώργιο, για τα επόμενα 6 χρόνια.
Text
Die VII intrante. Manifestum facio ego Iohannes Sclavo habitator in casali Stavrachi Nicholai Pantaleo cum meis heredibus tibi Georgio Andronopolati calegario habitatori Candide, quia affirmo tecum Georgium filium meum amodo usque ad VI annos prius venturos tali quidem modo et ordine quod die noctuque stare et esse debeat tecum ad laborandum de arte tua sicut sibi iusseris laborare et in omnibus aliis tuis serviciis que sibi iusseris facere, non recedendo a te neque a tuis serviciis tue artis usque ad complementum dicti termini, te invicto. Et si recesserit liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie eum capere et ad tua servicia tue artis eum redducere et eum verborum et verberum districte corigere et tanto quanto a te vel tuis serviciis tue artis foris steterit te invicto tantum post complementum dicti termini tibi in duplo servire teneatur. Tu vero debes eum docere arte tua secundum tuum scire et posse et debes sibi dare victum et vestitum et calciamenta iuxta tuam possibilitatem. Sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes Iohannes Permarinus, Iohannes Vido, Iohannes Cornarius de Abato, et Andreas Simeon et Iohannes de Ruçero. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
40v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
232-233
number
1213
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)