Dorsoduro 0080
IDENTITY
Year
1310
Month
Απρίλιος
Day
25
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Ανταλλαγή
CONTENT
Summary
O Pietro da Vigonza και ο Giovanni Goro είχαν δώσει παλαιότερα στο Francesco Gradenigo γη με μύλο, κήπους και βιλάνους στα χωριά Δαμάντρι (Damatri), Gipsea και Στάση (Stasi), δικαιοδοσίας της καβαλαρίας τους στο χωριό Tεφέλι, και πήραν γη με αμπέλια στο χωριό Platocha, καθώς και το μισό χωριό Παράθαμνα (Parathamnea). Τώρα ο da Vigonza και ο Goro, καθώς και ο Giovanni Gradenigo γιος του μακαρίτη πλέον Francesco ορκίζονται ότι η παραπάνω ανταλλαγή δεν ήταν παράνομη και έγινε με νόμιμο τρόπο. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Nicola Sanudo.
Text
Petrus de Vigoncia et Iohannes Goro fecerunt concambium cum Francisco Gradonico, videlicet quod dicti Petrus et Iohannes dederunt ipsi Francisco totam suam terram cum molendino, çardinis et omnibus eius habenciis, pertinenciis atque iuribus, quam ipsi habent in locis qui dicuntur Stassi, Damatri et Gipsea, pertinentem sibi unius sue milicie de Tuthelli, pro cuius concambio predictus Franciscus dedit et concessit predictis Petro de Vigoncia et Iohanni Goro totam suam terram cum vineis de loco qui dicitur Platoca et medietatem Parathamnee, sicut scripta sunt predicte milicie; debet enim amodo predicta terra prefatorum Petri et Iohannis esse propria ipsius Francisci pro predicta milicia et prefata terra suprascripti Francisci esse propria milicia de Tuthelli prefatorum Petri et Iohannis. Iuraverunt ipsi Petrus et Iohannes hoc concambium non fecisse per fraudem et Iohannes Gradonico filius quondam predicti Francisci hoc non tenere fraudem. Et hoc concambium intelligatur salva racione omnium. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani notarius de mandato magnifici domini Nicolai Sanuto duche Crete et sui consilii scripsi, anno Domini MCCCX, mense aprilis, die VI exeunte, indicione octava, Candide insule Crete.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
33
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
56
number
80
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (6)