Summary
Οι επαναστάτες Γρηγόριος Λουπαρδάς και Πριμικήριος Μαυράγκουλος παραδίδουν στον δούκα Κρήτης Stefano Giustinian όσα κάστρα είχαν καταλάβει στην περιοχή των Χανίων.
Text
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen.
Nos servitores potentissimi et sancti nostri imperatoris, videlicet Gregorius Luparda et Primikirios o Mavrangulos, qui una propria perscripsi manu alius namque vivifica cruce et pretiosa infrascriptum per propriam manum signum fecit in locum autem ipsi proprio et in loco Sculari domini Iohannis et ceterorum militum et sociorum nostrorum de castello Sancti Nicolai iuramus ad sancta Dei evangelia et in vivifice crucis in loco suprascriptorum superius nominatorum, quod ab hodie in antea est castella, que tenemus, in potestate domini nostri, scilicet altissimi domini ducis et venerabilis ducis cretensis, Stephani Iustiniani et consilii vestri et suis successoribus, et castellum in potestate vestri a die prima mensis augusti de indictione nona presente; et exibimus omnes de illo cum armis et rebus nostris, et descendemus ad ligna, in quibus debemus ire foras, et ibimus ad dominum nostrum imperatorem; alioquin, si non poterimus dicto tempore exire, et oportebit nos permanere in terra, debemus esse salvati corporaliter cum rebus nostris ab omnibus hominibus istius terre, donec exierimus de terra, et a lignis cursariorum; sin autem vinxerint ligna per totum mensem iulii, quacunque die vinxerint, tenentur introire in ea usque ad diem tertium cum sociis nostris. Et recommendabimus castellum illi, quem vos illuc miseritis; et nos tenebimus custodire et guardare tam ligna illa, quam homines et res eorum, que debent portare nos foras istius insule, ad rediendum ad Cretam tam per nos, quam omnes, qui sunt in potestate domini nostri imperatoris sancti; et deprecabimus dominum nostrum imperatorem et magnos nobiles homines Latinos, qui sunt in Annatoli, qui de insula Crete sunt specialiter. Namque de illis, quos nobis in scriptis dederit vir nobilis duca Crete et adhuc exiendo nos de castello, non recipiemus aliquid de rebus illorum de Creta, tam obsidum, quam ceterorum, qui sunt retenti in eo; et de rebus illis, que nobis data fuerunt in comodaria, se habeat unusquisque suam propriam causam. Et omnia hec suprascripta iuramus hodie per nos et socios nostros omnes in palatio duce Crete, mense iulii XXIII, indictione nona, anno Domini VI millesimo DCCLIIII, secundum usum Grecorum.
Testes: Constantinus, sacerdos humilis et notarius insule Crete, Salichi, presentes testium sacramentorum scripsi per suprascriptorum virorum duorum archonto pro recommandatione dicti castelli, ut superius continet, testifico et subscripsi.
Manuel, humilis sacerdos et tabellio, Acalumpto, similiter supra presente scriptura et sacramenta suprascriptorum duorum supra declaratarum pro predicto castello reddere, et ut instrumentum cartule continent, testifico et subscripsi.
Nichitas, humilis sacerdos et tabellio, Sallinas, predictas exemplis sacramentorum scriptas de prima ordinatione et III omnibus ad hoc specialiter scripsi et subscripsi.
Actum est hoc MCCXXXVI, mense iulii 23, indictione nona.
In nomine Dei eterni. Amen.
Nos Stephanus Iustinianus, de mandato illustrissimi domini ducis Venetiarum duca Crete et dominus totius insule Crete cum nostro consilio et cum viris nobilibus magni consilii iuramus ad sancta Dei evangelia et per pretiosam et vivificam crucem atque in Deo et super animas nostras, quoniam vos recipiemus, videlicet Georgium Luparda et Scolari et Primikirio Mavrangulo et omnes vestros socios, qui sunt in castello Sancti Nicolai, ad salvandum et custodiendum vos omnes cum omnibus vestris rebus, et dare vobis passagium conveniens, conducendo alla Suda in loco, qui vocatur Apicorna, ad eundum vos in parte Levantis de Natolis.
Item dabimus vobis omnes Annatolicos, qui sunt in nostris carceribus; et si de Cretensibus, qui sunt in castello S. Nicolai, usque ad tres vel quatuor volunt venire vobiscum, facere possint, tamen quod scandalum de illis non sit.
Item de illis, qui venerant ad recipiendum castellum dictum, tenemur, quod vobiscum stare debeant ad salvandum cum omnibus hominibus, donec exieritis de predicto portu.
Item tenemur ad dominium posse, quod vos salvi eritis et guardati, quousque vinxeritis in partibus Natolie, a fidelibus domini ducis Venetiarum.
Actum est hoc MCCXXXVI, mense iulii, indictione nona.