Summary
Ο δούκας Κρήτης Giustiniano Giustinian παραχωρεί στον Angelo Rizo μισή καβαλαρία, την οποία είχε αγοράσει από τον Lorenzo Sagredo
Text
Nos Fantinus Dandulo ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis quod cum per magnificum dominum Marinum Baduario precessorem nostrum ducham et eius consilium sententiatum fuerit quod Marcus Raguseo haberet regressum de yperperis CCCL super duabus serventariis predicte kavallarie Bone Fuscari, que pignorate fuerant Petro Gisello quondam per dictam Bonam Fuscari, sicut infra continebatur in isto catastico; quas duas serventarias exegeant // (σ. 85 = 61) Franciscus Fuscari filius et commissarius quondam dicte Bone et commissarius ipsius quondam Petri Gisello de peccunia dicti Marci Raguseo et quod eidem Marco designaretur tanta pars ipsarum duarum serventariarum, quanta esset valoris predictorum yperperorum CCCL, propter quod ad designandum partem predictam ipsi Marco, que foret valoris dictorum yperperorum CCCL, elegimus de voluntate parcium nobilem virum Andream Dandulo, Iacobum Belli et Matheum Dotto, qui dixerunt et designaverunt ipsi Marco pro [[yperperis]] ||ipsis|| CCCL yperperis unam de ipsis serventariis cum suis habenciis, pertinenciis et villanis; quam serventariam dictus Marcus de nostro consensu vendidit Nicolao Marino. Quare nos suprascriptus Fantinus Dandulo ducha cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Nicolao Marino predicto suprascriptam serventariam, designatam dicto Marco per predictos, ut dictum est, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis; quam sibi vendidit dictus Marcus de nostro consensu post clamorem inde factum secundum usum. Quam serventariam dictus Nicolaus tenetur defendere et varnire secundum usum. Et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris et capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini MCCCXVIo, mense iulii, die XIIIIo, indicione XIIIIa. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.