Dorsoduro 0804
IDENTITY
Year
1320
Month
Απρίλιος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στον Filippachi da Milan μια σερβενταρία, δικαιοδοσίας μισής καβαλαρίας του Natale Belazera, την οποία ο Filippaccio είχε αγοράσει από τον Pietro de Bonpiero. Παραμένει υποθηκευμένη στο όνομα της συζύγου του Pietro..
Text
Nos Iustinianus Iustiniano ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Philippachi de Milano et eius heredibus sergentariam unam de suprascripta media kavalaria quondam Natalis Bellaçera, que serventaria erat et pertinebat Petro de Bonpiero, licet ei scripta non foret et illam possederat et possidebat, quam serventariam ipse Petrus de Bonpiero vendidit eidem Philippachi de nostro consensu, post clamorem inde factum secundum usum, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis, cum ista tamen condicione, quod ipsa serventaria remaneat obligata repromisse uxoris dicti Petri de Bonpiero, ac si foret ipsius Petri. Tenetur autem dictus Philippachi predictam serventariam defendere et varnire secundum consuetudinem curie Crete. Et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini MCCCXX, mense aprilis, die tercio exeunte, indicione tercia. Ego Iacobus de Iordanio notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
291
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
430
number
804
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)