Dorsoduro 0014
IDENTITY
Year
1250
Month
Μάρτιος
Day
21
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Αντιδικία
CONTENT
Summary
Ο Enrico Caravello και ο Pietro Querini διεκδικούν τον βιλάνο Mανουήλ Δεμένια (Demenia). Mετά από την εξέταση των δεδομένων ο δούκας Κρήτης Pietro Orio αποφάσισε ότι ο βιλάνος ανήκε στον Caravello. Στην πράξη αναφέρονται επίσης: ο Ιωάννης Pellegrino αδελφός του Μανουήλ Δεμένια, o Giacomo Querini προηγούμενος ιδιοκτήτης της καβαλαρίας του Enrico Caravallo και ο Angelo Querini πατέρας του Pietro.
Text
Cum inter Henricum Caravello ex parte una et Petrum Quirino ex altera questio verteretur coram domino Petro Dauro duca Crete et eius consilio super facto unius villani nomine Manuel Demenia que talis erat. Proponebat siquidem dictus Henricus quod prefatus Petrus Quirino detinebat sibi iamdictum villanum pertinentem sue milicie de iure eo, quod erat frater Iohannis Pellegrini villani eiusdem Henrici. Qui Manuel habebat circa annos octo quando predictus Iohannes Pellegrinus datus fuit pro villano in milicia dicti Henrici, que olim fuit Iacobi Quirino. Que Iohannes Pellegrinus tunc habebat circa annos XV. Quare idem Henricus petebat dictum Manuelem sibi exhiberi, cum minor frater annis XVI sequitur maiorem, secundum consuetudinem huius terre. Ad hec altera pars respondit dicens quod prenominatum villanum non tenebatur reddere, cum scriptus esset in milicia quondam Angeli Quirino patris eius. Intellectis itaque que dicta et proposita sunt, hinc inde introductis testibus examinatis et publicatis, prenominatus duca per se suumque consilium sententialiter dixit suprascriptum Manuelem Demenia ad antedictam miliciam Henrici Caravello pertinere, salva tamen racione omnium. Actum anno MCCL, die X exeunte, mense marcii, indicione VIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
7
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
21
number
14
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (0)