Dorsoduro 0827
IDENTITY
Year
1320
Month
Μάιος
Day
27
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στον Giorgio Gradenigo του Giovanni η σερβενταρία, την οποία είχε αγοράσει από τους κληρονόμους του Λέου Mεταξάρη.
Text
Nos Iustinianus Iustiniano ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris damus et concedimus Georgio Gradonico filio quondam Iohannis Gradonico naturalis serventariam predictam scriptam Leoni Metaxari, quam dictus pater eius iam dudum emerat a successoribus dicti quondam Leonis Metaxari, quibus ipsa spectabat, licet sibi scripta non foret, quam serventariam cum alia una et dimidia de Monochoro vendi facere volebamus pro disvarnicione in quam ceciderant, de qua disvarnicione partem solverunt et de residuo dederunt pignus in camera nostri comunis et fuerunt contenti quod illam serventariam scribi faceremus Georgio suprascripto post clamorem inde factum secundum usum cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis. Quam quidem serventariam dictus Georgius Gradonico tenetur defendere et varnire secundum usum curie Crete. Et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini MCCCXX, mense maii, die XXVII intrante, indicione tercia. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
298-298a
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
441
number
827
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)