Chanea 001
IDENTITY
Year
1314
Month
Ιούνιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρούνται στον Nicola da Canal δύο καβαλαρίες στο διαμέρισμα των Χανίων στις θέσεις Κάτω Πεμόνια και Μαχαιροί, τις οποίες ήδη κατείχε
Text
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia cum successoribus nostris damus et concedimus Nicolao de Canali duas millicias suas, positas in iurisdicione Chanee, unam videlicet in loco vocato Cato Pomonia et alteram ad Machera, cum omnibus ipsarum duarum milliciarum habenciis, pertinenciis et villanis, secundum quod in catastico Chanee scriptum est dictis duabus milliciis, post clamorem inde factum secundum usum hic Candide et Chanee, ut habuimus per litteras nobilis viri Ubaldini Iustiniano rectoris Chanee. Ipse vero Nicolaus de Canali tenetur suprascriptas millicias defendere et varnire personaliter. Tenetur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et ceteris capitularis concessionis et capitularis millitum Crete. Actum anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi millesimo trecentesimo quartodecimo, mense [……], die [……..], indicione duodecima. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani et notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
1r
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
231
number
1
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (4)