Marcello 213
IDENTITY
Year
1280
Month
Σεπτέμβριος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Προπώληση
CONTENT
Summary
Προπώληση ποσότητας τυριού και μαλλιού από τον Nicola Dompno στον Pietro della Caliva.
Text
Die secunda intrante. Manifestum facio ego Nicolaus Dompno, filius quondam Pauli Dompno, habitator in Candida cum meis heredibus tibi Petro de la Caliva habitatori in eadem Candida et tuis heredibus quod a modo in antea usque ad festum sanctorum Apostolorum Petri et Pauli proximum debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi vel tuo misso totum meum caseum sasonatum a libris VIII qualibet pecia superius et lanam quem et quam habeo et habebo de meis ovibus, quam eciam meorum omnium villanorum habebunt et omnes tam meas quam meorum villanorum oves de turma Sythee, ad eam videlicet racionem quam usque ad suprascriptum terminum alii de Sytea suum caseum et lanam vendiderint, dando tibi lanam totam usque ad medium mensem aprilis. Sciendum est quod pro parte precii iam a te recepi yperpera CLX, de quibus te reddo securum et quietum. Si vero interim vera publica supervenerit, ego teneor et debeo tua suprascripta yperpera CLX reddere infra unum mensem, omni occasione remota. Preterea teneris eciam et debes michi dare yperpera XL usque ad festum Nativitatis Domini proximum. Insuper autem si dedero et deliberavero tibi tantum caseum et lanam, qui et que ascenderint tua suprascripta yperpera CC et ex tunc in antea dedero et deliberavero caseum et lanam de superfluo, non petiam nec peti faciam usque ad unum mensem completum aliquod denarium. Teneor tibi dare unam domum pro dicto caseo et lana reponendo. Sciendum quod caseum neque lanam vendere non debeo nec vendi facere. Et hec sub pena yperperorum C. Rogatus complere et dare. Testes Marinus Porco, Nicolaus Habramo Parvus et Marcus Habramo.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
20r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
77-78
number
213
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)