Marcello 221
IDENTITY
Year
1280
Month
Σεπτέμβριος
Day
6
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Απόδειξη είσπραξης 50 υπερπύρων από τον Νικόλα Καρύδη προς τους εκτελεστές της διαθήκης του Paolo della Porta.
Text
Die sexto intrante. Manifestum facio ego Marinus Tervisanus habitator in Candida quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Marco Accontanto habitatori in Candida et tuis heredibus quinque meas domos, tres quorum desuper cortivum, relique duo sunt prope ecclesiam Sancte Marie de Iallinathe, posite in intra civitatis Candide, que vero sunt de iure unius mee medietatis millicie nomine Yny, a kalendis mensis novembris proximis in antea usque ad duos annos complectos, cum omni plena virtute et potestate intromittendi et cetera. Pro affictu itaque suprascriptarum duarum annuatim iam michi dedisti yperpera VII, de quibus te reddo securum perpetuo et quietum. Teneris tamen ipsas ad omnes tuas expensas concare et inculmine conservare. Sciendum tamen est quod si alique alie expense seu dampna occurerent quam quod dictum est, ego ipsas expensas tibi debeo emendare infra I mensem. Quod si forte noluero, ex tunc in antea suprascriptas domos habere debes ad racionem de yperperis III ÷ annuatim, donec integre de ipsis dampnis et expensis fueris persolutus. Rogatus complere et dare. Testes Petrus Faletro et Petrus Venerio. Et hec sub pena yperperorum XXX.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
20v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
80-81
number
221
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (2)