Marcello 239
IDENTITY
Year
1280
Month
Σεπτέμβριος
Day
23
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Societas
CONTENT
Summary
Ο Domenico da Chioggia Quagloto υπογράφει διμερή συνεργασία (societas) με τον Raffaele Natal για τέσσερις μήνες. Ο πρώτος επενδύει 221 υπ. και αναλαμβάνει την εμπορική δραστηριότητα, ενώ ο δεύτερος επενδύει 30 υπέρπυρα.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Dominicus Quagloto de Clugia habitator in Candida cum meis heredibus tibi Raphaeli Natali habitatori in Candida et tuis heredibus quia a modo usque ad IIII menses complectos proximos facimus quandam societatem insimul, in qua vero societate tu posuisti iam yperpera in Creta currentia ducenta XXI et ego pono in eadem yperpera XXX, cum quibus omnibus ego debeo negociari per terram et per aquam portando mecum de hic in Accon usque ad suprascriptum terminum. Et tunc vel antea debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi vel tuo misso hic in Candida tuam suprascriptam capitaneam cum tribus partibus de toto prode quod inde Dominus michi dederit, cum iusta et vera racione sine fraude, retenta in me reliqua quarta parte ipsius prode. Verumtamen suprascripta yperpera omnia esse debent in nostrorum periculo duorum clarefacto maris et gentium. Hec autem et cetera, secundum usum. Rogatus complere et dare. Testes Iacobus Spatarius diaconus et magister Gualpertus notarius.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
21v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
86
number
239
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)