Marcello 244
IDENTITY
Year
1280
Month
Σεπτέμβριος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Marco Maran και η μητέρα του, Palma, έλαβαν από τα αδέλφια Pietro και Giovannino Fontanella 25 υπ. ως δάνειο για έξι μήνες
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Marcus Maran et Palma eius mater habitatores in Candida quia recepimus cum nostris heredibus et successoribus a vobis Petro et Iohannino, filiis quondam Marini de Fontanella, fratribus habitatoribus in Candida et vestris heredibus yperpera XXV, que nobis dedistis et prestitistis in nostris utilitatibus faciendis a modo usque ad sex menses complectos. Ad ipsum autem terminum vobis dare debemus suprascripta yperpera secundum [quod] proiecerit pro centenario yperperorum habere Maioris Porte civitatis Candide. Rogatus complere et dare. Testes Marcus Flabani et Iacobus Çanpani.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
21v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
88
number
244
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)