Marcello 267
IDENTITY
Year
1280
Month
Οκτώβριος
Day
6
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση||Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
O Giacomo Querini εκμισθώνει στον Γεώργιο Σκλαβοχωρίτη και τον γιο του Ιωάννη για δέκα χρόνια γη δύο "ζευγαριών" και ένα αμπέλι στο χωριό Ρουσοχώρια. Επίσης, ο Γεώργιος και Ιωάννης Σκλαβοχωρίτης αγόρασαν από τον Querini δύο βόδια αξίας 20 υπερπύρων, τα οποία θα αποπληρώσουν σε ένα χρόνο.
Text
Non. Die eodem. Quia tu Iacobe Quirino habitator in Candida cum tuis heredibus dedisti, concessisti et affictasti nobis Ieorgio et Iohanni Sclavochoriti eius filio habitatoribus in casali Russachoria et nostris heredibus tantam terram in suprascripto casali Russachoria quod laborare possumus toto tempore usque ad decem annos complectos, tempore pacis, cum duobus paribus bovum et vineam unam nomine Archelea, cum omni plena virtute et cetera, secundum usum. Pro affictu suprascripte terre duorum parium bovum tibi dare debemus mensuras boni furmenti octuaginta et mensuras ordei XX omni anno usque ad suprascriptum terminum super aerem tempore messionis. Pro affictu vinee dare debemus medietatem tocius musti et fructuum. Tenemur ipsam vineam çerpire, çappare, catavoliçare et bene conciare et inculmine conservare, sub pena yperperorum X. Sciendum est quod a te recepimus par unum bovum, pro quo tibi dare debemus yperpera XX per hos duos terminos, medietatem in mense iulii proximo et aliam medietatem inde ad unum annum proximum. Rogatus complere et dare. Testes Laurencius Mudacius et Marinus Porco.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
23r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
95-96
number
267
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (2)