Chanea 002
IDENTITY
Year
1314
Month
Ιούνιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στον Guido da Canal μια καβαλαρία στο διαμέρισμα των Χανίων στις θέσεις Βαφές και Κεραμές, την οποία κατείχε ο αδελφός του, Emmanuele da Canal, και στη συνέχεια ο πατέρας του, Nicola da Canal.
Text
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia post clamorem inde factum secundum usum Candide et Chanee damus et concedimus Guidoni de Canali filio Nicolai de Canali habitatori Chanee kavallariam I, positam in iurisdicione Chanee in locis vocatis Vatheo et Cheramea, que millicia [fuit Hemanuelis da Canali filii indivisi dicti Nicolai de Canali], quam nunc possidet dictus Nicolaus [δεν διαβάζονται περίπου 12 στίχοι]. Ipse vero Guido de Canali tenetur suprascriptam kavallariam defendere et varnire personaliter. Tenetur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et ceteris capitularis concessionis et capitularis millitum Crete. Actum anno ab incarnacione Domini nostri Ihesu Christi millesimo trecentesimo quartodecimo, die [....], mense iunii, indicione duodecima. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani et notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
1r
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
231-232
number
2
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (4)