Chanea 004
IDENTITY
Year
1314
Month
Ιούνιος
Day
10
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρούνται στα αδέλφια Raniere και Marco Signolo τρεισήμισι καβαλαρίες στο διαμέρισμα των Χανίων στις τούρμες Κισάμου και Σελίνου, καθώς και στη θέση Πλατανιάς, τις οποίες κατείχε ήδη ο ίδιος.
Text
Nos Marinus Baduario milex ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quia cum nostris successoribus damus et concedimus nobilibus viris Raynerio et Marco Signolo fratribus habitatoribus Chanee kavallarias tres et dimidiam, quas habent et possident, positas in iurisdicione Chanee, videlicet in Chissamo et Arena ac ad Plataneam, post clamorem inde factum secundum usum Candide et Chanee, ut habuimus per litteras nobilis viri Ubaldini Iustiniano rectoris Chanee, cum omnibus ipsarum kavallariarum trium et dimidie habenciis, pertinenciis et villanis. Ipsi vero Raynerius et Marcus Signolo tenentur predictas kavallarias tres et dimidiam defendere et varnire secundum quod alii feudati Chanee tenentur. Insuper tenentur de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et eciam secundum tenorem concessionis et capitulare millitum Crete. Actum anno millesimo trecentesimo quartodecimo, die decimo intrante, mense iunii, indicione duodecima. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani et notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
1v
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
232-233
number
4
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (5)