Chanea 020
IDENTITY
Year
1314
Month
Ιούλιος
Day
16
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στο Nicola Cocco μια καβαλαρία στις θέσεις Νέο Χωριό και Βουκολιές, η οποία ανήκε στον ίδιο και τη γιαγιά του, Palmeria Signolo.
Text
Nos Marinus Baduario millex ducha Crete cum nostro consilio notum volumus fieri cunctis presentem paginam inspecturis, nos a viro nobili Ubaldino Iustiniano rectore Chanee recepisse litteras, in quibus inter cetera continebatur, quod cum terminus unius millicie done Palmerie Signolo et Nicolai Cauco eius nepotis compleverit et nullus comparverit, qui dicerit super ea, ipse nos precabatur, quatenus dictam milliciam cui predictis placeret scribi facere deberemus. Quapropter post clamorem inde factum secundum usum hic Candide de consencione et voluntate suprascripte Palmerie, que hic Candide de hoc fuit contenta, damus et concedimus suprascripto Nicolao Cauco et eius heredibus suprascriptam milliciam totam, que quidem posita est in Neo Chorio et Vuculee, cum omnibus ipsius millicie habenciis, pertinenciis et villanis. Quam milliciam dictus Nicolaus tenetur defendere et varnire secundum consuetudinem Chanee. Tenetur eciam de fidelitate domino nostro duci Veneciarum, nobis et successoribus nostris imperpetuum et cetera, secundum tenorem concessionis et capitulare millitum Crete. Actum anno Domini millesimo trecentesimo quartodecimo, mense iulii, die sextodecimo intrante, indicione duodecime. Ego Egidius de Iordano diaconus Sancti Geminiani notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
6v
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
243-244
number
20
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (4)