Summary
Παραχωρείται στον Marco Medici κάτοικο Χανίων μια σερβενταρία στην τούρμα Κισάμου στη θέση Σκάφη, την οποία είχε αγοράσει από τον Gabriele Cataldo έναντι 200 υπερπύρων
Text
Nos Fantinus Dandulo ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis, quod a nobili viro Andrea Geno rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino Fantino Dandulo honorabili duche Crete et eius consilio Andreas Geno rector Chanee salutem prosperam et felicem, cum hic Chanee fecimus exclamari quod si qua persona haberet quidem dicere super una serventaria Gabrielis Cataldi, posita in Kissamo ala Scaffi de super Camatam, comparere debet infra dies quindecim cum suis iuribus, dominationem vestram precor, ut dictam serventariam ibi Candide stridari facere vos velitis et, si aliquis non comparere qui dicat super ea ad terminum per nos datum, eam scribi facere Marco Medici habitatori Chanee, qui eam serventariam emit pro yperperis ducentis, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis, cognoscentis quia magister Antonius est procurator dicti Marci ad faciendum dictam serventariam scribi. Datum die XX ianuarii, indicione XVa. Quare nos iuxta formam litterarum dicti rectoris hic Candide stridari fecimus dictam serventariam eiusdem Gabrielis secundum usum, cuius stride transacto termino et evacuato quodam clamore facto super ipsam damus et concedimus dictam serventariam, positam in Kissamo ala Scaffi de supra Camatam, ipsius Gabrielis de Cataldo suprascripto Marco Medici et eius heredibus, qui eam emit ab ipso, sicut in dicti rectoris litteris continetur, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis. Tenetur autem idem Marcus dictam serventariam defendere et varnire personaliter secundum consuetudinem Chanee, et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris, capitularis obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula iuxta usum. Actum anno Domini millesimo trecentesimo decimo septimo, mense aprilis, die octavo intrante, indicione quintadecime.
Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi