Chanea 058
IDENTITY
Year
1320
Month
Απρίλιος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Παραχωρείται στον Ermolao Belegno γιο του ποτέ Pietro μια καβαλαρία στις τούρμες Κισάμου και Άρνας, την οποία είχε αγοράσει σε δημόσιο πλειστηριασμό και η οποία ανήκε αρχικά στον Donato Paradiso και στη συνέχεια στον Francesco Zampani
Text
Nos Iustinianus Iustiniano ducha Crete cum nostro consilio notum facimus universis, quod a nobili viro Marco Bellegno rectore Chanee recepimus litteras in hac forma, egregio et potenti viro domino Iustiniano Iustiniano honorabili ducha Crete et eius consilio Marcus Bellegno rector Chanee salutem et tocius prosperitatis augmentum, prout per alias litteras dominationi vestre memini rescripsisse pro iminentibus debitis Francisci Çampani quondam vendita fuit per incantum cavallaria una ipsius Francisci, que fuerat Donati Paradiso, posita in Kissamo et Arna, quam emit Iohanninus Geno, iam sunt anni tres vel ultra; et quia dictus Iohanninus numquam complevit solutionem ipsius, ut creditores ipsius Francisci possent de eo quod debebant recipere solutionem habere ad instanciam et requisitionem ipsorum creditorum ipsum Iohanninum pluries requisivi, ut ipsam deberet solutionem complere et ei plures terminos et terminos assignavi, et videns quod hoc non proderat, ipsam cavallariam iterato poni feci ad incantum et eam multo tempore incantari expectans, ut ipse Iohanninus ipsam solutionem compleret, et finaliter ipso Iohannino presente et eciam consenciente licet nichil ascenderet, eius assensus ipsam cavallariam cum suis habenciis et pertinenciis omnibus ac villanis per incantum publicum deliberavi Hermolao Belligno filio quondam Petri Belligno. Quare dominationem vestram exoro, quatenus vobis placeat ipsam kavallariam eidem Hermolao scribi facere in catastico Candide, michi scribentes per litteras vestras catasticationem eamdem, ut eam similiter scribi facere valeam in catastico Chanee. Datum die XXIIo marcii, tercie indicione. Quare damus et concedimus per nos et successores nostros secundum tenorem litterarum predictarum eiusdem rectoris dicto Hermolao Bellegno filio quondam Petri Bellegno et eius heredibus dictam kavallariam quondam Francisci Çampani, que fuerat Donati Paradiso, positam in Kissamo et Arna, quam emerat dictus Iohanninus Geno et eam non solverat, sicut in dicti rectoris litteris continetur, cum omnibus suis habenciis, pertinenciis et villanis. Tenetur autem dictus Hermolaus dictam kavallariam defendere et varnire personaliter secundum consuetudinem Chanee, et iuravit fidelitatem domino nostro duci, nobis et successoribus nostris et capitulare obediencie, concessionem et varnicionem et cetera capitula secundum usum. Actum anno Domini Mo trecentesimo vigesimo, mense aprilis, die vigesimo intrante, indicione tercia. Ego Iacobus de Iordano notarius et cancellarius Crete de mandato dicti domini duche et eius consilii predicta scripsi.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 21
folio
19r
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Chanee
page
271-272
number
58
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (4)