Senatus 036
IDENTITY
Year
1317-1320
Month
-
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Venetiae
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο έγγραφο/public document
Category
Consilium Rogatorum
CONTENT
Summary
Ευρετηρίαση καταχωρίσεων για διάφορες υποθέσεις και πρόσωπα. Τα βιβλία με τις καταχωρίσεις των κειμένων των υποθέσεων αυτών έχουν χαθεί.
Text
Ser Franciscus Savonario possit stare habens officium cum quocumque rectore. Responsio facta Alexio Kalergi ad factum frumenti. Super capitulis dominorum Iohannis Gradonico et Marci Faletro. Super capitulo banni facti per ser Nicolaum Sanuto de frumento et farina non vendendis alibi quam in plathea. Data fuit libertas duche et consiliariis quod faciant inde quod eis videbitur pro bono statu. Concessum fuit Andreolo Bono quod habente ipso officium in Crete possit habitare et cetera et non possit fieri tali gratia decetero nisi et cetera. Habeant consilium si castra, petita fieri per ser Henricum Dandulo ambaxatorem feudatorum Chanee, sunt fienda. Super aliis capitulis ser Henrici Dandulo pro feudatis Chanee. Licentia concessa ser Rigatio Gradonico de anno Domini 1302. Restituantur Constantino Navaiaro de Creta yperpera XLVI et grossi VIII per rectorem Chanee. Ducha Crete restituat quod acceptum fuit Antonio Marçagnolo occasione processuum factorum contra dominum Guilielmum Sanuto. Si ser Marcus Venerio iturus in consiliariam Crete daret aliquod offitium Marino Venerio filio ser Petri, possit idem Marinus morari dum dicto ser Marco.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Senato, Deliberazioni, Misti, Rubriche (XIV-XV), registro 1
folio
33v-34r
Source (published)
-
page
-
number
-
Source (epitome)
Θεοτόκης, Θεσπίσματα Β1
page  
65-70
number  
1-21
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (11)
Institutions (0)
Places (1)