Marcello 486
IDENTITY
Year
1281
Month
Φεβρουάριος
Day
17
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Ανάληψη/Καθορισμός varnitio
CONTENT
Summary
Ο Antonio Bocontolo μαζί με δύο γιους του συμφώνησε με τον Pietro Semitecolo να αναλάβουν για ένα χρόνο τη στρατιωτική υπηρεσία μιας καβαλαρίας του στη θέση Άδελε της τούρμας Αρίου έναντι συνολικού ποσού 18 υπερπύρων
Text
Die XV exeunte. Manifestum facio ego Antonius Beccontullo, habitator in burgo Candide, cum meis heredibus tibi Petro Simiteculo, habitatori in eadem Candida, et tuis heredibus quia a modo in antea usque ad unum annum cum duobus filiis meis teneor et debeo servire tuam milliciam de le Adelle, in turma Ariensi, ad omnes meas expensas, dando tu michi equos duos et arma oportuna et omnes expensas necessarias pro ipsis duobus equis quos debeo facere custodire, secundum quod melius et utilius potero. Pro meo et meorum duorum filiorum labore dare teneris annuatim yperpera XVIII per hos terminos, scilicet nunc in presenti yperpera sex et alia yperpera VI ex tunc usque ad IIII menses, reliquas vero yperperas sex ad complectum annum, sub pena dupli quolibet termino suprascripto. Rogatus complere et dare. Testes Bartolotus Alivrando et Michel Trun. Hec sub pena yperpera XXXVI.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
36v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
165
number
486
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (2)