Marcello 508
IDENTITY
Year
1281
Month
Φεβρουάριος
Day
24
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Τα αδέλφια Francesco και Giovanni da Molin του Giacomo εκμισθώνουν στον Simone Gradelono κατοικίες τους στον Χάνδακα, δικαιοδοσίας της καβαλαρίας τους στο χωριό Πενταμόδι, για τρία χρόνια έναντι συνολικού ενοικίου 45 υπερπύρων, τα οποία και έλαβε.
Text
Die V exeunte. Manifestum facimus nos Franciscus et Iohannes de Molino fratres, filii quondam Iacobi de Molino, habitatores in Candida, quia cum nostris heredibus damus, concedimus atque affictamus tibi Symeoni Gradelon, habitatori in Candida, et tuis heredibus illas omnes domos, que sunt nostre millicie Pendamodhy, preter illas tres domos que habent introitum super viam publicam, a kalendis mensis augusti proximis in antea usque ad tres annos complectos proxime venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi et cetera. Si ex tunc in antea suprascripti fratres ..... suprascriptis tribus annis iam a te recepimus yperpera in Creta currentia XLV, de quibus te reddo securum perpetuo et quietum. Si vero ..... vobis placeat stare, reliqua de tribus suprascriptis domibus habere non debet portam super ..... ipsas domos debes tuis expensis conciare et facere conciare. Preterea suprascriptas domos a te tollere non debemus pro nostra vel alicuius habitacione. Et hec sub pena yperperorum L. Testes Iohannes Michel scriba et Thomas Traversario.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
37v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
171-172
number
508
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)