Dorsoduro 0187
IDENTITY
Year
1286
Month
Μάρτιος
Day
8
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Andrea da Molin παραχωρεί στον Nicola Dono του Pietro τέσσερις σερβενταρίες, τις οποίες αγόρασε από την Maria σύζυγο του Domenico Popo. Η Maria τις είχε κληρονομήσει από τον αδελφό της Vitale Pasqualigo και τη θεία της India Pasqualigo.
Text
Nos Andreas de Molino ducha Crete cum nostro consilio damus et concedimus Nicolao Donno filio quondam Petri Donno et eius heredibus serçentarias quatuor de milicia suprascripta, que fuit quondam Vitalis Pascaligo et Indie filie quondam Marini Pascaligo; que milicia post mortem predictorum devenit in Mariam sororem dicti Vitalis et neptem Indie predicte per successionem. Unde dicta Maria nunc uxor Dominici Popo de nostro consensu post publicam stridationem, nemo comparente qui super dictis quatuor serventariis aliquid dicere vellet, eas vendidit Nicolao predicto cum omnibus habenciis et pertinenciis suis ac villanis. Ipse vero tenetur eas servire personaliter. Iuravit fidelitatem domino nostro duci, concessionem, varnicionem et cetera capitula, prout consuetudo curie Crete requirit. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Actum anno MCCLXXXVI, mense marcii, die VIII intrante, indicione XIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
69
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
115
number
187
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (0)