Dorsoduro 0232 0233
IDENTITY
Year
1251
Month
Μάρτιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση||Καταχώριση φέουδου
CONTENT
Summary
Ο δούκας Κρήτης Pietro Orio παραχωρεί στον Marco da Canal και στον Giovanni Malcento μια καβαλαρία, η οποία ανήκε στον Domenico Foscolo. O Giovanni Malcento καταχωρίζει στο κατάστιχο τις τρεις σερβενταρίες από την παραπάνω καβαλαρία, οι οποίες του ανήκουν.
Text
Nos Petrus Dauro duca Crete cum nostro consilio manifestum facimus, quia damus et concedimus Marco de Canale et Iohanni Malcento antedictam miliciam quondam Dominici Fusculo et eorum heredibus cum omnibus suis habenciis et pertinentibus ac villanis. Hec itaque per nos et successores nostros rata et firma volumus perpetuo permanere. Data per manum Blasii Baronci primicerii Sancti Marci Crete, nostre curie cancellarii, anno MCCLI, mense marcii, indicione nona. Iohannes Malcento. Kavallaria I minus sergentaria una, de qua sunt sergentarie tres de antedicta milicia quondam Dominici Fusculo, relique vero sergentarie due sunt in sexterio Sancti Marci in milicia Marci de Barbarano, secundum quod ibi designate sunt et divise; quam tenetur defendere personaliter. Iuravit itaque concessionem, varnicionem, manifestacionem, obedienciam et cetera capitula iuxta consuetudinem aliorum militum Crete, consenciente domino Petro Dauro duca Crete et eius consilio.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
88
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
142
number
232, 233
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)