Summary
Ο Luciano Nani δηλώνει μια καβαλαρία στην περιοχή των χωριών Ασπροχωριό, Βρακωτή και Πλυτή. Επόμενοι ιδιοκτήτες: Giovanni Tagliapietra, Nicola, Giacomo και Caterino Tagliapietra. Καταχωρίζονται η βουργεζία και οι βιλάνοι της καβαλαρίας. Η βουργεζία στον Χάνδακα συνορεύει με ιδιοκτησίες των: Matteo Gismaro, Giovanni Abramo. Έγκριση παραχώρησης βιλάνου από τον δούκα Κρήτης Paolo Querini. Παραχώρηση βιλάνου στον Angelo Pino. Αγορά βιλάνου από τον Marco Manolesso.
Text
Nicolaus, Iacobus, Katerinus Taliapetra, fratres, habent miliciam infrascriptam, que fuit patris eorum, ut infra continetur.
Iohannes Taliapetra.
Lucianus Nanni. Kavalaria I varnivit in propria persona cum ordine supradicto.
Possessiones et villani cuius milicie iste sunt. Casale nomine Asprocorio cum suis pertinenciis excepto tantum minus quantum capit pars comunis et tantum plus quantum habeo de terra que fuit de casale Cinati pro divisione que fuit inter comune et milites. Et quarta pars delo Vracoti et de vineis delo Plithi habeo partem secundum quod michi venit et fuit pro parte castelli.
Domus et terra in civitate versus levante passus XI et firmat in Matheum Gismarum, versus ponentem passus X et pes I, et firmat in calli comuni, versus boream passus VI minus pede I et firmat in calle comuni, versus austrum passus V et pes I, et firmat in Iohanne Abram.
Villani de prima parte. Petrus Drassila. Nicola Çangari qui fugavit. Grigorii qui fugavit. Iohannes Lardea pro bordonario. Fuerunt michi dati duo orfani Nikitta et Dimitri frater eius pro uno villano, et fuere michi ablati et fuit michi datus Constantinus Cotrulli qui modo ablatus est michi per Angelum Pinum pro parte de Careis. Georgii Scuriano vosco venit michi de particione de retro, consenciente domino P. Quirino duca Crete et eius consilio. Dedimus. Volo restauracionem pro quarta parte delo Macri, qui dicebant quod erat de civitate. Habeo villanum nomine Nikiforum et medietatem de Georgii Savarii pro servicio de militibus. Leo Sithiaco quem comparavi a Marco Manoleso.