Dorsoduro 0244
IDENTITY
Year
1241
Month
Απρίλιος
Day
-
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο σύμβουλος Κρήτης Giovanni Belegno παραχωρεί στον Nicola Semitecolo μια καβαλαρία, οι τέσσερις σερβενταρίες της οποίας ανήκαν στον Antonio Venetese και οι άλλες δύο στον Filippo και τον Giacomo Giustinian και είχαν περιέλθει στο δημόσιο.
Text
Nos Iohannes Belligno rector Crete cum nostro consilio manifestum facimus, quia per nos et successores nostros damus et concedimus tibi Nicolao Simiteculo miliciam unam, de qua sunt serçentarie quatuor de milicia suprascripta quondam Antonii Venetese, et relique due serçentarie quondam fuerunt Filippi et Iacobi Iustiniano, que nunc erant in nostro comuni, cum omnibus suis habenciis et pertinenciis tam intra civitatem quam extra, atque villanis suprascripte milicie pertinentibus. Quam miliciam tu et heredes tui habebis, tenebis, possidebis semper nemine tibi contradicente. Iurasti itaque concessionem, varnicionem, obedienciam et cetera capitula iuxta morem et consuetudinem aliorum militum Crete. Volumus quod habere debeas septem villanos pro eadem milicia, quinque videlicet pro predictis quatuor serçentariis et reliquos duos de prefatis sergentariis duabus quondam Philippi et Iacobi Iustiniano. Verumtamen si aliqui ex eis mortui vel francati aut aliter dispersi sunt, ita quod haberi non possint, inde habere debes restitucionem, si heredes non habent. Debes eciam habere domos pertinentes suprascripte milicie in civitate, sicut eorum serventarie continetur infrascriptis. Data per manum Blasii Baronci plebani et Crete curie cancellarii anno Domini MCCXLI, mense aprilis, indicione XIIIIa.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
94
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
148
number
244
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)