Dorsoduro 0247
IDENTITY
Year
1309
Month
Μάιος
Day
8
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Ο Leonardo Abramo πούλησε στον Giovanni Gradenigo ένα κομμάτι γης από μια σερβενταρία που είναι καταχωρισμένη στο όνομα του Marco Abramo γιου του Leonardo. Εγκρίνει ο δούκας Κρήτης Guido da Canal.
Text
Nos Guido de Canali duca Crete cum nostro consilio et successoribus nostris notum facimus universis, quod Leonardus Habramo de nostro consensu et voluntate dedit, vendidit et imperpetuum transactavit Iohanni Gradonico filio quondam Mathei Gradonico illam peciam terre que pertinet infrascripte serventarie, que scripta est Marco eius filio et est de suprascripta kavalaria, cum ista conditione quod dictus Leonardus posuit in dicta serventaria loco dicte terre villanum unum nomine *** cum suis heredibus, qui amodo in antea debet esse perpetuo dicte serventarie, sicut sunt villani aliorum feudorum et cum ista conditione eciam quod, si aliquo tempore ipsa serventaria deveniret in comune, quod ipse Iohannes Gradonico aut teneatur ipsum feudum recipere, si ei daretur, aut teneatur dictam terram reddere et restituere ipsi feudo. Quare predictam vendicionem et perpetuam transactacionem per nos et successores nostros firmam et ratam perpetuo esse volumus cum conditionibus suprascriptis. Ego Benedictus Saxo notarius de mandato suprascripti domini duche et sui consilii suprascripta omnia scripsi currente anno MCCCVIIII, mense maii, die VIII intrante, indicione VII.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
95
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
149
number
247
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)