Dorsoduro 0026
IDENTITY
Year
1290
Month
Μάιος
Day
23
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
δημόσιο κατάστιχο/public register
Category
Κατανομή
CONTENT
Summary
Tα αδέλφια Nicola, Giacomo και Caterino Tagliapietra του Giovanni μοίρασαν την καβαλαρία που ανήκε στον μακαρίτη πατέρα τους ως εξής: μία σερβενταρία ο Nicola, τρεις ο Giacomo και δύο ο Caterino. Εγκρίνουν οι σύμβουλοι Κρήτης Giovanni Belegno και Francesco Falier κατά τη θητεία του δούκα Κρήτης Albertino Morosini.
Text
Nicolaus, Iacobus et Katerinus filii quondam Iohannis Taliapetra diviserunt miliciam suam suprascriptam que fuit patris eorum hoc modo, silicet quod serventaria una est Nicolai, serventarie tres sunt Iacobi et relique serventarie due sunt Katerini. Et est sciendum quod Iacobus habet serventariam unam plus pro eo quod ipse solvit yperpera CCLV pro debitis patris eorum defuncti et pro aliis expensis que occurerunt ad solvendum pro predicta media milicia, videlicet pro parte suprascripti Nicolai fratris sui. Supradicti vero fratres tenentur predictam miliciam servire personaliter quilibet pro parte sua. Iuraverunt fidelitatem domino nostro duce, varnicionem, manifestacionem, obedienciam et cetera capitula iuxta consuetudinem militum Crete. Actum est hoc anno Domini MCCLXXXX, mense madii, die VIIIIo exeunte, indicione IIIa, sub regimine preclari domini Albertini Mauroceno duche Crete de voluntate et consensu solummodo nobilium virorum suorum consiliariorum dominorum Iohannis Belligno et Francisci Faletro.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Duca di Candia, b. 18
folio
12
Source (published)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
page
28
number
26
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (0)