Dorsoduro 0306 0308 0309
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1244-1246
Μήνας
-
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Κατανομή||Οριοθέτηση||Καταχώριση βιλάνου
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Με την έγκριση του δούκα Κρήτης Giacomo Barozzi ο Radosio Spalatino, ο Albertino Stravo da Porto Lignago και ο Vitale da Coneglano κατανέμουν μεταξύ τους τη γη και τους βιλάνους μιας καβαλαρίας στην Ιεράπετρα.
Κείμενο
Hec est divisio suprascripte milicie, facta inter consortes ipsius, consenciente domino Ia. Baroci et eius consilio. Radosius Spalatino habet pro duabus sergentariis casale Mavroianni quod dicitur Parturiano cum medietatem Capistri cum eorum habenciis et pertinenciis; et hec est divisio prefati casalis quod dicitur Parturiano. Incipit a Sancto Costantino et venit per vallem usque ad terram rubeam unde tollunt pignatarii et deinde ascendit ad çisternam de Lenico versus boream est Albertini Stravo, versus austrum de Radosio. Divisio Capistri. Incipit ab aulivario mestico et venit inferius de subtus area que fuit M. Signolo et venit et ferit per medium domorum casalis et ferit recto tramite in perarium magnum. Versus austrum est Albertini Stravo, versus boram Radosii Spalatino. De terra Scordilea venit radente capite grote et descendit ad Lenico et de inde transit ad petram magnam et ad skinum retro tramite, versus ponentem Radosii, versus occidentem Albertini Stravo. Isti sunt villani Radosii. Sergi Caçomato cum filiis suis. Filius Musco Georgi. Sifus cum filiis suis. Nicola filius Iohannis Stritiri cum filiis suis. Michali et frater eius. Dimitri filii Acumbi cum heredibus eius. Divisio inter Albertinum Stravo et Vitalem de Coneglano. Incipit a confinio quod habet cum Tho. Tonisto a carobario et descendit per gatulum molendini et ferit radente Sancto Costantino et ferit ad carobarium et inde ascendit per medium arçere et deinde stare debet sicut primo erat divisum. Item habet casale Caçoianni cum suis pertinenciis et colomiti. Isti sunt villani eiusdem Vitalis. Io. Carioti cum heredibus eius. Lagosergi cum filiis eius. Stephanus Milonopulo cum heredibus eius. Manuel et Iohannes filii quondam Christofori. Dictus Albertinus Stravo habet casale Scutala cum suis pertinenciis cum Mesochorio. Isti sunt villani eius. Theupulus. Cosma Stratolati cum filiis eius. Heredes Iohannis Andriano. Iohannis Kacallo. Duo filii minores quondam Acumbi, unus quorum dicitur Vaxili. Christoforo Alefantin. Sciendum est quod si de possessionibus vel villanis aliquid remanet indivisum, debet dividi inter eos.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
116
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
174-175
αριθμός
306, 308, 309
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (34)
Θεσμοί (0)
Τόποι (8)