Περίληψη
Ο σύμβουλος Κρήτης Giovanni Ardizone παραχώρησε στον καγκελάριο Κρήτης Proquardino και στις τέσσερις σερβενταρίες του τον βιλάνο άγραφο Νικόλαο γαμπρό του Ιωάννη Σπανού στη θέση του βιλάνου Κωνσταντίνου [Osvega] ο οποίος διαφεύγει.
Κείμενο
Nos quidem Iohannes Ardicone de mandato domini nostri ducis Veneciarum rector Crete una cum nostro consilio manifestum facimus et ponimus in scriptis, quod Proquardinus curie Crete cancellarius ante nostram venit presenciam dicens quod de illis IIII serventariis supradictis, que quondam fuerunt Iohannis Barbadici, que nunc per nos sunt ei assentite, quod, postquam eas ei consentivimus, I villanum nomine Constantinum de ipsis non poterat habere nec invenire nec per se nec per alium et illum ubi foret nesciebat. Unde rogabat, ut unum villanum puerum nomine Nicolam generum Iohannis Spano sui villani ei dare deberemus, cum agrafus esset et nulli pertineret, et stabat cum dicto Iohanne Spano eius socero, et erat parvi valoris et custos pecorum; et eciam dicens quod ideo quia fideliter serviebat pro suo officio et plus eciam quam non debebat pro conventu et ideo quia dicte IIII serventarie longo tempore erat quod remanserat in comune, quod dictum Nicolam puerum ei dare et iungere deberemus, opponens quod tres villani de ipsis serventariis IIII erant veterani et fere nullius valoris. Idcirco habito consilio, tolendo ab ipso Proquardino claritatem et eciam quia dignus erat graciam recipere, cum multum in presenti portabat expendium pro serventariis IIII et insuper quia oportebat mandare in exercitu ipsum Nicolam generum Iohannis Spano, ei dedimus et concessimus pro ipsis serventariis IIII insimul cum aliis, de quo villano de cetero plenam habeat potestatem et sit de serventariis, salvo tamen quod non sit paricus alicuius. Data de mense novembris, indicione VIII, MCCXXXIIII, per manum dicti Proquardini de nostro precepto.