Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Angelo Gradenigo παραχωρεί στον καγκελάριο Κρήτης Proquardino δύο σερβενταρίες στο χωριό Κάτω Παστέλα της Μεσαράς, οι οποίες ανήκαν στον Ιωάννη Κατάρμη και τον Marco Grimani και είχαν περιέλθει στο δημόσιο. Οριοθετείται η βουργεζία στον Χάνδακα, η οποία συνορεύει με ιδιοκτησία του Biagio Querini και των Vitale και Marco Iambono. Οι δύο αυτές σερβενταρίες ενώνονται με τις άλλες τέσσερις του ίδιου Proquardino και συγκροτούν μια καβαλαρία.
Κείμενο
Nos quidem Angelus Gradonico de mandato illustris domini ducis Veneciarum duca Crete una cum nostro consilio per virtutem et potestatem unius commissionis, quam habemus a domino nostro Iacobo Theopulo duce Veneciarum suo sigillo plumbeo sigillate, in qua continetur quod nobis dedit plenam potestatem ordinandi, disponendi insulam Crete et omnia exercendi, ut nobis et nostro consilio melius et utilius videremus expedire et cetera, ut in ea legitur, manifestum facimus cum nostris successoribus, quia damus et concedimus tibi quidem Procardino ducatus Crete cancellario et tuis heredibus et proheredibus serventarias II, hoc est casale Cato Pastela cum suis pertinenciis, existentibus in partibus Mesaree, et villanis et racionibus de iure pertinentibus, ut in catastico presenti continetur de manifestacione supradicta de ipsis duabus serventariis; quod casale quondam fuit Iohannis Catarmi et Marci Grimani et erat in nostro comune expedite. Similiter pro supradictis duabus serventariis domum cum terra, in qua intus habitabas pro officio cancellarie, et terram vacuam, quam per gratiam olim optinebas a curia ducatus; que domus cum terra confiniat versus levante passus VII et pedes III÷, in ponente totidem confiniat cum milicia Blasii Quirino quondam, versus boreas cum serventaria quondam Blasii Quirino et sunt passus VIIII÷, versus austrum cum Vitale et Marco Iambono; quas duas serventarias, sicut dictum est, associari debent et iungi cum aliis IIII tuis serventariis, que quondam fuerunt Iohannis Barbadici in sexterio Bonifacii et assentite et date tibi per virum nobilem Iohannem Ardiçonem et eius consilium tunc temporis rectorem; de quibus sex serventariis facimus tibi unam miliciam integram; quam supradictam miliciam iterum de novo tibi damus et tuis heredibus concedimus et confirmamus in omnibus cum omnibus suis habenciis et pertinenciis, possessionibus et villanis et racionibus tam de intus civitate quam de foris illi milicie pertinentibus. Quam miliciam personaliter defendere debes, secundum ordinem varnicionis facere per milites Crete pro suis miliciis tam equorum quam aliorum armorum scutiferorum; et sic iurasti observare bona fide sine fraude et teneris de fidelitate et de obediencia et de omnibus capitularibus et varnicionibus, secundum formam aliorum militum, salvis omnibus capitularibus concessionis. Preterea donec in officio curie ducatus permanseris pro tua persona adeundi in aliquo tenearis, tamen in loco tui unum socium debes tenere qui ire debeat pro facto insule Crete formam secundum et modum aliorum militum feudatorum; de qua vero milicia, sicut dictum est, habes concessionem a nobis per cartam, factam per manum presbiteri Dominici Fusculi Sancte Agnetis notarii in omnibus, sicut in ipsa continetur, in qua manum posuimus; quam miliciam et concessionem predicte cartule tibi et tuis heredibus et successoribus imperpetuum confirmamus per nos et nostros successores. Data MCCXXXIIII, mense decembris, indicione VIIIa, Candide insule Crete et scripta per te Proquardinum cancellarium de nostro precepto.