Dorsoduro 0327
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1235
Μήνας
Σεπτέμβριος
Ημέρα
-
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Καταχώριση φέουδου
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Καταχωρίζονται τα στοιχεία μιας καβαλαρίας στην περιοχή των χωριών Αποσελέμι, Κλίμα και Κάτω Παστέλα. Ιδιοκτήτες μέρους ή ολόκληρης της καβαλαρίας: Giovanni Barbarigo, Marino Barbarigo, Marco Grimani, Ιωάννης Κατάρμης, Proquardino, Geremia Ghisi, Pietro Polo, Amfilisia Querini.
Κείμενο
Heredes quondam Petri Quirino habent miliciam antedictam, que quondam fuit Germie Gisi, quam ipse Germias Gisi dimiserat Amfilisia Quirino mater eorum in suo testamento. Iermias Gisi Petrus Paulo filius Io. Paulo, kavalaria I; cuius kavalarie serventarias IIIIor quondam Iohannis Barbadici habet, consenciente domino Iohanne Ardiçone rectore tunc Crete cum suo consilio, MCCXXXIIII, indicione VIIa, mense madii, et alias duas serventarias quondam Marci Grimani et postea Iohannis Catarmi habet, que iuncte fuerunt cum dictis IIIIor serventariis, ita quidem quod fuit kavalaria I, concessa et confirmata de toto per dominum A. Gradonico ducam cretensem et eius consilium, MCCXXXIIII, indicione VIIIa, mense decembris; que milicia defenditur per Bortholomeum filium eius nomine dicti Proquardini; tamen Proquardinus tenetur de varnicione, concessione, obediencia et alia capitula, consenciente dicto domino A. Gradonico cum suo consilio, MCCXXXV, indicione VIIII, mense septembris. Possessiones cuius milicie iste sunt. Imprimis pro serventariis IIII supradictis. Casale nomine Aposalem cum omnibus suis pertinenciis et cum vinea delo Sonori versus boira secundum quo ego Iohannes partivi cum fratre meo. Et pro ecclesia de casale nomine Clima cum suis pertinenciis habeo duas partes. Domus et terram in civitate, in qua habito, pro media milicia et in alia parte domum et terram pro quarta serventaria supradicta. Confiniat versus levantem cum terra vacua, que fuit data olim Iohanni Çeno, versus ponentem confiniat cum M. Barbadico, versus boream confiniat supra unum callem comunem, versus austrum confiniat supra unum callem, que est inter me et Henricum Secretum. Similiter terra et casa in Bonifacio pro parte castelli. Item tota aqua de dictis domibus Iohannis Barbadici debet ire per garculum, qui est modo in curia M. Barbadici; et istud fidavit Iohannes Barbadico, quod sic fuit in concordio cum suo fratre, et istud scriptum, factum et sentenciatum fuit, consenciente domino nostro duca Crete et suo consilio, de mense augusti, indicione IIIa, MCCXXX. Villani pro predictis serventariis IIII, pro parte Bonifacii. Achilise Chinigo. Thirianos. Pernicarius. Calo Alefantin. Iohannes Spano. Iohannes Cusin. Constantinus Osvega. Item Maruliano et filii eius sunt mei proprii, qui dati fuerunt M. Barbadico fratri meo, quando fuit caput ad divisionem villanorum, et habet filium unum nomine Galuci, quod in tempore divisionis fuit varentatum non habere annos XII, quando eius pater fuit datus, et hec scripta facta fuit secundum formam primam manifestacionis catasticorum in tempore domini N. Tonisto ducis Crete et sui consilii et de illorum precepto; tamen de isto villano Maruliano, sicut suprascriptum fuit est, Iohannes Barbadico fidavit quod habuit a Marino Barbadico suo fratre et dedit suo fratri Leo Macri; qui Leo Macri cum suis heredibus sententiatum est per dictum dominum ducam et suum consilium quod sit medius de M. Barbadico et medius pro kavallaria de Marino Caravello et ad dictum I. Barbadicum sentenciatum est ipsum Marulianum cum suis heredibus per dictum dominum ducam et suum consilium de mense augusti, indicione tercia, MCCXXX. Item habet Proquardinus unum villanum nomine Nicolam generum de Iohanne Spano antescripto pro cambio Constantini Osvega, consenciente domino Iohanne Ardiçone rectore tunc Crete et suo consilio. Postea pro duabus serventariis casale nomine Cato Pastella, paria bovum IIIIor et çardina III. Item habet pro istis duabus serventariis domum et terram versus levantem passus XVIII et pedes III÷, versus ponentem totidem et confiniat cum milicia Blasii Quirino, versus boreas passus VIIII÷ confiniat cum serventariis Blasii Quirino, versus austrum confiniat cum Vitale Iambono. Villani pro duabus istis serventariis de casale Cato Pastela. Pardo Carchia defunctus, habet unum filium nomine Iohannem Carchia. O Christodolos. Ieorgios Cutemi. Potho.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
126-127
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
186-187
αριθμός
327
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (35)
Θεσμοί (0)
Τόποι (5)