Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Guido da Canal παραχωρεί στον Nicola Pascasi δύο σερβενταρίες, τις οποίες είχε αγοράσει από τον Anna κόρη του Pietro Vassalo και σύζυγο του Bartolomeo Avonal. Στη συνέχεια ο Nicola Pascasi πούλησε τη μιάμιση σερβενταρία στην Minotta σύζυγο του Pietro Vassalo εκ μέρους του συζύγου της, διατηρώντας ο ίδιος μόνο μισή σερβενταρία.
Κείμενο
Nos Guido de Canali ducha Crete cum nostro consilio et successoribus nostris notum fieri volumus universis, quod Anna filia Petri Vasalo, nunc uxor Bartholomei Avonale in nostra presencia constituta nobis exposuit dicens quod tempore matrimonii quod contraxit cum suprascripto Bartholomeo eius viro habebat suprascriptas serventarias duas de Çuchara et propter concordium habitum inter ipsam Annam et Nicolaum Pascasi dedit et concessit libere et absolute post clamorem inde factum secundum usum eidem Nicolao ipsas serventarias pro iperperis CCCL, que sibi dedit ipse N. pro suo maritare tali modo quod ipse Nicolaus posset de ipsis serventariis II facere sicut sue voluntati placeret. Quare rogavit nos presente suprascripto Bartholomeo viro suo et sibi consenciente, ut ipsas serventarias II eidem Nicolao scribi in catastico facere deberemus, cuius peticione audita ipsamque iustam esse tementes ipsam ducimus admitendam volentes quod amodo in antea serventarie due suprascripte cum earum habenciis, pertinenciis et villanis esse debeant suprascripti Nicolai Pascasi, de quibus suam possit libere facere voluntatem, de quibus autem serventariis II dictus Nicolaus dat atque libere transactat Mynoti uxori predicti Petri Vasalo nomine ipsius Petri viri sui serventariam I÷ pro iperperis CCC, que ipse Petrus habuit a dicta Minoti pro repromissa, remanente alia serventaria dimidia eidem Nicolao Pascasi, que vero repromissa fuit iperpera CCC, ut scribitur, sicut ipsa coram nobis suo sacramento firmavit, hoc tamen addito et expresso quod suprascripta Minoti debeat servire facere per sufficientem socium ad equum ad beneplacitum signorie tam suprascriptam serventariam I÷ suam quam dimidiam suprascripti Nicolai insimul, et dictus Nicolaus teneatur eidem Mynoti satisfacere de varnicione serventarie ÷ suprascripte secundum usum terre. Ego Angelus de Carturio notarius hec scripsi de mandato dicti domini duche et sui consilii sub anno Domini MCCCVIIIIo, mense iulii, die XIIo intrante, indicione VIIa.