Dorsoduro 0600
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1257
Μήνας
Ιούνιος
Ημέρα
8
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
δημόσιο κατάστιχο/public register
Κατηγορία
Παραχώρηση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο δούκας Κρήτης Albertino Morosini παραχωρεί στον Giacomo da Vigonza μισή καβαλαρία στην Κερατέα με τη σύμφωνη γνώμη των κληρονόμων του μακαρίτη ιδιοκτήτη της, Giacomo Avonal. Καταχωρίζονται τα αμπέλια και οι βιλάνοι που περιήλθαν στον Giacomo da Vigonza μετά την κατανομή με τους κληρονόμους του Giacomo Avonal.
Κείμενο
Nos Albertinus Maurocenus duca Crete cum nostro consilio et successoribus nostris manifestum facimus, quia de voluntate heredum et commissariorum Iacobi Avolnare defuncti, damus et concedimus Iacobo de Vigoncia et heredibus eius medietatem predicte milicie de Kerathea cum suis habenciis et pertinenciis ac villanis. Quam medietatem tenetur defendere per socium. Iuravit itaque concessionem, manifestacionem, varnicionem, capitulare obediencie et cetera capitula iuxta consuetudinem aliorum militum Crete. Hec igitur per nos et successores nostros rata et firma volumus permanere. Data anno MCCLVII, mense iunii, die VIIIo intrante, indicione XVa. Hec est divisio de vineis et villanis, quam fecit predictus Iacobus de Vigoncia cum heredibus et commissariis quondam Iacobi Avolnare. Advenit eidem Iacobo de Vigoncia in sua parte vinea que est in lo Partheni. Isti sunt villani qui venerunt in parte eiusdem Iacobi de Vigoncia, videlicet heredes Manuelis dela Carcariotissa, unus quorum vocatur Iohannes Rubeus et alter Alexi et tercius Kiriaco et quartus Çorçi, sed villani qui sunt ab alio capite remanent ad huc in comuni eorum; similiter domus et terra de civitate et extra ad dividendum inter eos, consenciente eodem duca et consilio. Habet dicta milicia Georgium Ternevi pro restaurum septimi villani, salva racione omnium; qui debet esse de parte heredum Iacobi Avolnare.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Duca di Candia, b. 18
φύλλο
216, 217
Πηγή (δημοσιευμένη)
Γάσπαρης, Catasticum Dorsoduri
σελίδα
330-331
αριθμός
600, 601
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (9)
Θεσμοί (0)
Τόποι (2)