Περίληψη
o [Giacomo da Molin] καταχωρίζει δύο σερβενταρίες στα χωριά Πάνω και Κάτω Αγιασμάτι, τις οποίες είχε αγοράσει από τον Marino Calbo. Εγκρίνουν οι σύμβουλοι Κρήτης Giovanni Zulian και Enrico Michiel. Καταχωρίζονται οι βιλάνοι των δύο σερβενταριών. Επόμενοι ιδιοκτήτες: Giovanni Zeno, Giacomo Zeno
Κείμενο
Iacobus Geno.
Iohannes Geno
Ηabet sergentarias duas de Agiosmati Apanno et Cato, [[quas ei vendidit Marinus Calbo, cum suis pertinenciis et villanis quatuor sergentariarum de Lasyto, que fuerunt de sergentibus milicie de Lassito, que olim erant in comune, sicut in ipsa milicia legitur, consencientibus dominis Iohanne Iuliano et Henrico Michaeli rectoribus in Candida, MCCLVIIII, mense aprilis, die VII intrante, indicione secunda. Tenetur eas defendere per socium.
Isti sunt villani. Habet predictus Iacobus Iohannem Carpathi et Michali Cuçorumbi pro duobus de agraffis, qui continebantur in quadam cartula facta per nobilem virum Iohannem de Canale olim ducam cretensem et eius consilium Stephano Calbo defuncto patri Marini Calbo, cum quibus ipse Marinus Calbo prefatas sergentarias vendidit eidem Iacobo de Molino, sicut eos habebat pro sergentariis de Agiosmati Apano et Cato, consencientibus dominis Iohanne Iuliano et Henrico Michael rectoribus predictis.
Item habet Andronicum filium Vaxili Futinopulo, qui est pro uno ex illis quatuor agraffis, quos recepturus erat racione predictarum sergentariarum, salva racione omnium, consenciente domino Iacobo Delfino duca cretensi et eius consilio.
Item habet predictus Iacobus de Molino Costam filium Michali Osvega de Panno Sivrito pro agraffo illo quem recipere debebat ex illis qui sunt ultra scalas versus occidentem pro restauro unius villani, qui deficiebat predictis duabus suis serventariis de Agiosmati, de quo agraffo ipse fecit cambium cum Iohanne de Gribiglo, cui dedit cartulam unius agraffi et recepit aliam ab ipso Iohanne de agraffo uno, quem recepturus erat pro restauro unius villani, qui factus fuit liber per dominum Albertinum Mauroceno olim ducam cretensem et eius consilium, salva racione omnium, consenciente domino Iacobo Delfino duca cretensi et eius consilio.