Scardon 341
ΤΑΥΤΟΤΗΤΑ
Έτος
1271
Μήνας
Μάιος
Ημέρα
21
Αντίγραφο ή Καταχώριση
-
Τόπος Έκδοσης
Candia
Γλώσσα
λατινική/latin
Είδος
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Κατηγορία
Μίσθωση
ΠΕΡΙΕΧΟΜΕΝΟ
Περίληψη
Ο Michele Gradenigo νοικιάζει έκταση γης στον Guglielmo da Alessandria, στον Martolomeo Murer, στον Gherardo Baseio και στον Bartolomeo Geremia.
Κείμενο
Die XI exeunte. Michael Gradenico habitator in Gandida dedit et concessit atque affictavit Guillelmo de Alexandria scribano, Bartholomeo Murario, Gerardo Basilio, Bartholomeo Ieremia serventibus castri Pidiade terram suam, que fuit serventaria quondam Nikete Rapti, cum quadam modica terre pertinente alteri sue serventarie, que fuit quondam Gregori de Roma, posita post castrum predictum terra illa excepta quam dedit pro hedifficacione ipsius castri et burgi eius a kalendis octobris proxime transactis usque ad VI annos completos, pacis tempore existente inter Latinos et Grecos, ad solvendum annuatim pro affictu dicte terre ibidem in area vel in ipso castro annuatim in kalendis augusti mensuras boni frumenti cretensis LXIII et mensuras boni ordei cretensis V. Preterea si infra suprascriptum terminum guerra publica inter Latinos et Grecos superveniret, quod absit, de dicto affictu reddere non teneantur, donec ipsa guerra duraverit, set de eo quod ibidem seminaverint, reddere solummodo semen debent, et postmodum veniente pace reddere affictum ut superius dictum est tenentur usque ad complementum suprascriptorum sex annorum de pace et e converso iidem laboratores faciunt similem cartulam eidem. Pena inde est fictus in duplo. Testes vicedominus Iohannes Ribola, Paulus Bonçi, Pascalis Faber et Marus Flabani. Complere et dare et solutus sum a laboratoribus.
ΑΝΑΦΟΡΑ
Πηγή (αρχειακή)
ASV, Notai di Candia, b. 244
φύλλο
15v
Πηγή (δημοσιευμένη)
Lombardo, Pietro Scardon. Imbreviature
σελίδα
126-127
αριθμός
341
Πηγή (επιτομή)
-
σελίδα  
-
αριθμός  
-
ΑΝΑΦΕΡΟΜΕΝΟ ΕΓΓΡΑΦΟ
Είδος
-
Θέμα
-
Ημερομηνία
-
Εκδότης
-
ΣΧΕΣΕΙΣ
Πρόσωπα (12)
Θεσμοί (0)
Τόποι (1)